ORANDI Ritus

ORANDI Ritus
ORANDI Ritus
apud Ethnicos quoque olim frequens fuit: Namque Initiis eos omnibus Deos precari consuevisse, ex Pausania atque Aelio Dionysio Cael. Rhodig. refert Lect. Antiq. l. 1. c. 2. sub princ. Cui communi Religioni veluti testimonium perhibens Cicero, omnium magnarum rerum a Diis immortalibus principia duci, affrmat, in Vatin. Et quidem sermonem de Mundo eiusque generatione habiturus Socrates, apud Platon. In Timaeo: Ibidem Elementorum Naturam explicaturus, insigni Orandi formulâ utitur. Apud Eundem de LL. l. 10. Hospes atheniensis, demonstraturus Deum esse; et paulo post de Diis, Deorumque cultu agens, eâdem pietate defungitur. Idem. Cicero fecit, de Legibus sermonem habiturus; Ovidius Metamorphosewn Opus inchoans; Plotinus, de Anima sententiam dicturus, Enneade 9. 4. Poetae tandem atque Oratores passim. Sic etiam Annum a precibus auspicabantur, teste Luciano Tom. III. p. 632. seqq. de quo vide plura apud Rod. Hospinian. de Orig. Festorum c. 8. fol. 49. et A. Wilckium Heortogr. Part. I. p. 93. Diem quoque sic inchoare et matutinis vespertinisque precibus Numen adire consuevisse, apud Platonem de LL. l. 10. legimus: atque id de Indis nominatim testatur Lucian. Tom. 4. p. 105. Etiam in Mensa orâsse, videbimus infra. Neque Nuptias ineuntibus sua Romanis aliisque sacra deerant, ut ex iis apparet, quae hanc in rem Brissonius et Anton. Hottomannus de Vet. rit. Nupt. collegêre. Idque eo magis in publicis Negotiis observabant, quantum ista feliciter evenire magis intererat. Pertinet huc ista Graecorum Α᾿γαθὴ Τύχη, et Populi Decretis et Conventionibis publicis praeposita. Quos imitatos Romanos sollemne aliquod carmen Orationis habuisse, quod in Contionibus ad Populum Magistratus praefarentur, constat ex Livio l. 39. c. 15. Apud eosdem in Magistratibus designandis creandisque, Deorum velut suffragia fuisse expetita, docet Cicero pro Muraen. ubi maxime sollemnem habes Comitiorum precationem; et Plinius Panegyr. Traiani. Hinc et Tiberium, principiô literarum, quibus Druso potestatem Tribunitiam a Senatu petierat, veneratum esse Deos, ut consilia sua Reip. prosperarent, Tacitus auctor est Annal. l. 3. c. 56. In condendis ferendisque Legibus, idem observatum romanis, ut Decemvirorum exemplô probat Liv. l. 3. c. 34. Praesertim vero in Bellis decernendis, suscipiendis ac gerendis, eam curam a Veterib. adhibitam, ut Deos in partes vocarent, docent exempla Cyri, apud Xenoph. de Expedit. Cyri l. 6. et Instit. Cyri l. I. et Romanorum, apud Livium passim, inprimis l. 31. c. 5. 7. 8. l. 26. c. I. et l. 42. c. 28. Apud eundem, Scipionis e Sicilia in Africam traicientis eximis ae lectu dignissima Oratio est, l. 29. c. 27. Porro cum magna Aedificia molirentur, conderentque, idem ritus servatus. Quae precatio fuerit Romuli, urbem condentis, exponit Ovid. Fastor. l. 4. Nero quoque cum Isthmi
aggrederetur opus, ut sibi ac Populo Rom. bene res verteret, precatus est, apud Sueton. Nercn. c. 37. Preces pro Fructibus agrorum prolixe exsequitur Ovid. Fastor. l. I. sub. fin. Gentilesque Messes opimas feracesque vindemias a Diis suis petiisse, Arnob. adv. eos l. 6. testis est. Maxime vero orâsse Deos, cum praesentibus malis pressi, aut futurorum anxii, non aliam, quam in Numine, reliquam opem advertebant, docet apud Senecam Chorus, Agamemn. Act. 3. Deianira, apud Sophoclem Trachin. v. 301. Atheniensium Chorus, apud Eurip. Supplic. Act. 3. Romani, cum Hannibal ad portas esset, apud
Livium l. 26. c. 12. cum Urbs peste laboraret, apud Eund. l. I. c. 31. et l. 3. c. 7. cum eadem, bello cum Aequis implicita, variis prodigiis terreretur, Ibid. l. 3. c. 5. etc. Neque pro se modom, sed et pro aliis Deos adiisse, ostendit exemplum Aeaci, apud Ovidium Metam. l. VII. Fab. 25. Laedamiae, paud Eund. Heroid. Ep. 13. Hypsipyles, Ep. 6. ipsius Ovidii Amor. l. 2. Eleg. 13. Praecipue vero Reip. Principique propitios fav entesque Deos precibus suis efficere conati sunt, ut infra videbimus. Quô autem affectu animôque inter orandum esse conveniat, Pythagoras docuit praecipiens: Cum veneris in Templum, adora, nec interea aliud facies. Et Adoraturus sede. Quô, precantes compositª et tranquillô animô, atque ab omnibus aliis cogitationibus vacuô esse debere, ut is totus in Deum colligi possit, significat. De situ orantium in ordine ad plagas Mundi, infra; de reliquis, ut scil. Capite apertô, stantes, procumbentes, advoluti aris, sublatis in caelum manibus; et mulieres genibus nixae, capillis passis, in terram prostratae, crmibus humum vertentes, aliisque humilitatis indiciis, quae Numinis reverentia, et sua cuique calamitas sponte fere et velut Naturâ monstrante, suggerit, Oratione fuerint defuncti, videatur Barn. Brissonius, materiam hanc diligentissime exsequutus, de Formul. l. I. p. 39. seqq. ut et plura in hanc rem, apud Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentilis Purior. c. 16. totô. nec non infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AD MENSAM orandi ritus — apud Iudaeos occurrit in Iuchasin: ubi inter tria praeclara Mosisinventa, vel, ut ipsi appellant; Gap desc: Hebrew, recensetur Benedictio cibi, e Deuteron. c. 8. v. 10. quo ex loco Rabbini multa commenti sunt de ritibus in cibo sumendo servandis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORANDI ad Mensam ritus — apud Christianos usitatus, Patribus arcessitur ex CHRISTI facto, oculis in caelos sublatis, benedicentis panibus, Matth. c. 14. v. 19. Vide Basilium Seleuc. Homil. millud mirac. Sed et Iudaei, ut est in Iuchasin, p. 9. inter tria praeclara Mosis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORANDI pro Rep — Principeque ritus, apud Romanos olim, religiose obervatus: Unde pro valetudine Augustae, pro incolumitate Principis, vota suscepta esse, apud Tacitum reperire est, Annal. l. 3. c. 71. l. 4. c. 17. l. 12. c. 68. Qui et Histor. l. I. c. 50.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORANTIUM Ritus — corpore Soli Orienti obv ersô, antiquus admodum, a Solis cultoribus originem traxit. Non enim hunc solum adorabant, manum osculando seu dexteram ori admovendo, unde adorandi verbum: qui ritus a Diis ad homines, honore potentiâque antecellentes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUOTANNIS orandi pro Principis salute — ritus, Iulii Caesaris principatu institutus, in sollennem postea morem abiit, ut supra vidimus, ubi de Orandi ritibus. Gap desc: illustration …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tridentine Mass — For the forms of the Mass liturgy prior to 1570, see Pre Tridentine Mass. Tridentine Mass in a chapel of the Cathedral of the Holy Cross, Boston The Tridentine Mass is the form of the Roman Rite Mass contained in the typical editions …   Wikipedia

  • Миссал — У этого термина существуют и другие значения, см. Миссал (значения). рукопись миссала XV века. Римский миссал, или просто миссал (лат. Mi …   Википедия

  • Римский миссал — рукопись миссала XV века. Римский миссал, или просто миссал в Римско католической церкви богослужебная книга, содержащая последования Мессы с сопутствующими текстами: уставными рубриками, переменными частями, календарём и т. п. Содержание 1… …   Википедия

  • Миссал — Римский миссал, или просто миссал в Римско католической Церкви богослужебная книга, содержащая последования Мессы с сопутствующими текстами: уставными рубриками, переменными частями, календарём и т. п. Возникновение миссала в Средние века Вплоть… …   Католическая энциклопедия

  • Heilige Messe — Feier der Heiligen Messe mit Papst Benedikt XVI. Heilige Messe ist der in der römisch katholischen und von ihr abstammenden katholischen Kirchen gebräuchliche Name für den – zusammen mit dem Stundengebet – wichtigsten Gottesdienst. Die… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”